- NUMEN
- NUMENidem proprie quod nutus: hinc Numen divinum, et Numen κατ᾿ ἀντωνομασίαν, vis, potentia cuiusque Dei, apud Scriptores Ethnicos, qua de re vide Casp. Barthium Adversariorum Comm. l. 24. c. 10. Item veneratio, quae pro Numinibus dabatur arboribus eminentioribus et longô cultu consecratis. Stat. Theb. l. 9. v. 587.Nota per Arcadias felici robore silvasQuercus erat, Triviae quam desacraverat ipsaElectum turba nemorum, Numenque colendoFecerat.Nec non statuis; in quibus Numina habitare credebantur. Lucan. l. 1. v. 556.Indigetes flevisse Deos, Urbisque laboremTestatos sudare Lares ——ubi de flentibus illorum statuis; cuius rei exempla obvia in Antiquitatis lectione. Proprie vero consilium et voluntas Dei. Virg. l. 2. Aen. v. 777.—— non haec sine Numine divûm.Hac enim velut nuit, i. e. annuit, dum vult; et abnuit, cum non vult. Atque hinc providentia divina etc. Vide de Numinibus Gentilium supra, in voce Dii, aliquid etiam infra voce Numina. Addam solum de pondere eorum. Fingebant ea admodum ponderosa Poetae. Und eimmane pondus Herculis in causa fuit, cur ab Argonautis exponeretur, uti Theodorus Atheus de se Athenis profugo habet, apud Philonem; Et Atlas, eo pondere pressus, nonnumquam respirare dicitur; Statio Theb. l. 5. Nempe ea fuit horum hominum stultitia, ut Numina sua secundum gravitatem corporis scil. aestimarent. Sic cum divinitatem Neroni pollicetur, Lucan. ei accinit, l. 1. v. 50.—— —— tibi Numine ab omniCedetur.Et, v. 56.Aetheris immensi partem si presseris unam,Sentiet axis onus —— ——Claudian. Conful. Honorii III. v. 106. Theodosio caelum scansuro,Quamvis emeritum peteret Natura revertiNumen, et auratas astrorum panderet arces,Nutaretque oneri venturo conscius Atlas.Calpurniusque Etl. 6. inde pondus Olympi vocat Prin cipem Romanum, olim consecrandum, vide quoque Ovid. de Hercule l. 9. Met. Quos proin ipse Iuvenalis salse ridet Sat. 13. v. 48.—— contentaque sidera paucisNuminibus, miserum urgebat Atlanta minoriPondere etc.Vide plura apud Adrianum Behotium Apophoret. l. 1. c. 9. Casp. Barthium ad Claudian. et Animadversion. ad Stat. passim, inprimis Thebaid. l. 4. v. 796.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.